<QUAESTIO MAGISTRALIS>

<E 72vb> UTRUM MATERIA SIT PRINCIPIUM INDIVIDUATIONIS

<1> Dicebatur quod non, quia anima rationalis caret materia, et tamen multae sunt unius speciei. Nec valet, si dicatur quod multiplicatur non in se, sed ex inclinatione vel habitudine ad materiam, quia nihil distinguitur per illud, ante quod praeintelligitur in se esse; sed anima intelligitur creari ante unionem, quia quod non est, non est unibile; ergo etc.

<2> Praeterea, nihil distinguitur per aliquid posterius distincto, quia causa praecedit effectum; sed habitudo animae ad corpus est posterior ipsa anima in se; ergo etc.

<3> Praeterea, nullum accidens est causa distinctionis sui subiecti, sed potius e converso; sed huiusmodi habitudo animae ad corpus est in anima ut in subiecto; ergo etc.

<4> Praeterea, hic Michael, id est suppositum signatum, aut ergo est hic quia est quid immateriale, aut quia continet totam perfectionem speciei. Non primo modo, quia si non habere materiam est praecisa ratio essendi hic, ergo quia caret materia, non conveniet ei ratio speciei. Idem enim non potest esse eidem et secundum idem ratio distinctorum. Nec etiam secundo modo, quia quod non repugnat speciei, non repugnat alicui quod habet perfectionem speciei. Sed naturae speciei non repugnat multiplicatio sub illa, quia non implicat contradictionem. Ergo etc.

<5> Sed ista non valent.

<6> Ad primum dicendum quod illa propositio intelligitur de immateriali, quod in se subsistit et quod non est aptum natum recipi in alio; anima autem, cum sit pars, non est huiusmodi; ergo etc.

<7> Ad secundum dicendum quod minor est falsa, nam partis in quantum huiusmodi non est habere esse in se, sed ad esse totius, pars enim non est quod est, sed quo est; ergo quod per suam essentiam pars est, per essentiam suam ordinatur non ad esse in se, sed esse totius, cuius pars est; anima est huiusmodi; ergo etc.

<8> Sed sciendum quod totum et pars possunt considerari dupliciter. Uno modo ordine essendi, <et> sic totum praecedit partes et esse totius esse partium, nam partium esse est in toto esse. ltem, productio terminatur ad esse, ipsum enim fit quod est; sed totum est huiusmodi. Alio modo ordine fiendi, et sic partes praeintelliguntur toti, sicut in eodem imperfectum praecedit perfectum, non tamen partes praecedunt, quia ut partes non sunt. Pars enim non est terminus actionis, sed totum in toto.

<9> Et cum additur, quod ‘creatio terminatur ad esse, anima creatur’, dicendum quod, sicut aliquid creatur, ita sua actio terminatur ad esse, et ideo, cum aliquid creatur in se et absolute et non in ordine ad aliud, creatio terminatur ad esse in se, ut sunt supposita. Cum autem aliquid creatur in alio ut pars, creatio terminatur ad esse creati in alio et non in se absolute, et sic creatur anima.

<10> Et cum dicitur ‘quod non est, non est unibile’, dicendum quod eodem modo potest probari praeexistentia formae materialis

UB Erfurt, Dep. Erf., CA 2° 369 http://nbn-resolving.de/urn:nbn:de:urmel-ufb-159157-8-1501 (CC-BY-NC-SA 4.0) / Modified from original by cropping info.json File